- PULLUS
- I.PULLUSpuer effeminatus antiquis, quem Catamitum alias dixêre. Festus, Antiqui puerum, quem quis amabat, pullum eius dicebant. Graecis eôdem sensu πῶλος, ut et de meretrice. Hesych. πῶλος, ἐταῖρα. Πώλους γὰρ αύτὰς ἔλεγον, οἷον ἀφροδίτης πώλους. ἢ τοὺς νέους καὶ τὰς νέας καὶ παρθένους. Aliter vocem usurpat Lycophron Cassandr. ubi de Teucro,———— ὁ πατρίου φονεὺςΠώλου, νόθον φίτυμα ——————— peremptor patriiPulli, nothum propagenim ————Hîc enim Aiacem vocat πάτριον πῶλον, quia efflictim a patre amaretur etc. Vide Io. Meursium Commentar. ad l. et Casaubon. ad Calig. Suetonii, c. 13. ubi inter fausta nomina, quibus Caligula exceptus, sidus et pullum puppum et alumnum, recenset Auctor. Sed et πῶλος, pullus, Corinthiorum moneta, vide supra Diana.II.PULLUSseu. ut alii legunt, Pullius, alter Exquilini vertex montis: supra clivum Pullum habitavit Tarquinius Superbus, Solinus, c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.